XLVIII. Anno 40 regni Chlotharii, homo quidam, nomine Samo, natione Francus, de pago Sennonago plures secum negotiantes ascivit, ad exercendum negotium in Sclavos , cognomento Winidos, perrexit. Sclavi jam contra Avares, cognomento Chunos , et regem eorum Gaganum coeperant rebellare. Winidi Befulci Chunis fuerant jam ab antiquitus, ut cum Chuni in exercitu contra gentem quamlibet aggrediebant, Chuni pro castris adunato illorum exercitu stabant, Winidi vero pugnabant; si vero ad vincendum praevalebant, tunc Chuni praedas capiendum aggrediebant; sin autem Winidi superabantur, Chunorum auxilio fulti vires resumebant. Ideo Befulci vocabantur a Chunis, eo quod duplici in congressione certaminis vestita praelia facientes ante Chunos praecederent Chuni ad hiemandum annis singulis in Selavos veniebant; uxores Selavorum et filias eorum stratu sumebant; tributa super alias oppressiones Selavi Chunis solvebant. Filii Chunorum, quos in uxores Winidorum et filias generaverant , tandem non sufferentes hanc malitiam ferre et oppressionem, Chunorum dominationem negantes, ut supra memini, coeperant rebellare. Cum in exercitu Winidi contra Chunos fuissent aggressi, Samo negotians, de quo memoravi superius, cum ipsis in exercitu perrexit, ibique tanta ejus fuit utilitas, ut mirum fuisset, et nimia multitudo de Chunis gladio Winidorum trucidata fuisset. Winidi cernentes utilitatem Samonis, eum super se eligunt regem, ubi triginta quinque annos regnavit feliciter. Plura praelia contra Chunos suo regimine Winidi gesserunt, suo consilio et utilitate Winidi semper superarunt. Samo duodecim uxores ex genere Winidorum habebat, de quibus viginti duos filios et quindecim filias habuit. LXVIII. Eo anno Sclav, cognomento Winidi, in regno Samonis negotiantes, Francorum cum plurimam multitudinem interfecissent et rebus exspoliassent, hoc fuit initium scandali inter Dagobertum et Samonem regem Sclavinorum . Dirigensque Dagobertus Sicharium legatarium ad Samonem, petens ut negotiantes quos sui interfecerant, et res quas illi cite usurpaverant cum justitia faceret emendare Samo nolens Sicharium videre, nec ad se eum venire permitteret; Sicharius vestes indutus ad instar Sclavinorum cum suis ad conspectum pervenit, Samoni universa quae injuncta habebat nuntiavit. Sed ut habet gentilitas et superbia pravorum, nihil a Samone quae sui admiserant est emendatum, nisi tantum placita vellens instituere, ut de his et aliis intentionibus, quae inter has partes ortae fuerant, justitia redderetur in invicem. Sicharius, sicut stultus legatus, verba improperii quae injuncta non habuerat, et minas adversus Samonem loquitur, eo quod Samo et populus regni sui Dagoberto deberent servitium. Samo respondens jam saucius [Clar., caucius] dixit: Et terram quam habemus Dagoberti est, et nos sui sumus, si tamen nobiscum disposuerit amicitias conservare. Sicharius dicens: Non est possibile, ut Christiani Dei servi cum canibus amicitias collocare possint, Samo e contrario dixit: Si vos estis Dei servi, et nos sumus Dei canes, dum vos assidue contra ipsum agitis, nos permissum accepimus vos morsibus lacerare. Ejectus est Sicharius de conspectu Samonis. Cum haec Dagoberto nuntiasset. Dagobertus superbiter jubet de universo regno Austrasiorum contra Samonem et Winidos movere exercitum: ubi tribus turmis phalangae super Winidos exercitus ingreditur, etiam et Langobardi solatione Dagoberti idemque hostiliter in Sclavos perrexerunt. Sclavi his et aliis locis e contrario praeparantes, Alamannorum exercitus cum Chrodoberto duce in parte qua ingressus est victoriam obtinuit. Langobardi itidemque victoriam obtinuerunt; et plurimum numerum captivorum de Sclavis Alamanni et Langobardi secum duxerunt. Austrasii vero cum ad castrum Wogastisburc , ubi plurima manus fortium Winidorum immoraverant, circumdantes, triduo praeliantes, plures ibidem de exercitu Dagoberti gladio trucidantur, et exinde fugaciter omnes tentoria et res quas habuerunt relinquentes, ad proprias sedes revertuntur. Multis post haec vicibus Winidi in Thoringiam et reliquos vastando pagos in Francorum regnum irruunt. Etiam et Deruanus dux gentis Urbiorum , qui ex genere Sclavinorum erant, et ad regnum Francorum jam olim aspexerant, se ad [Al., se et] regnum Samoni cum suis tradidit. Istamque victoriam quam Winidi contra Francos meruerunt, non tantum Sclavinorum fortitudo obtinuit, quantum dementatio Austrasiorum, dum se cernebant cum Dagoberto odium incurrisse, et assidue exspoliarentur. LXXV. Anno 11 regni Dagoberti, cum Winidi jussu Samonis fortiter saevirent, et saepe transcenso eorum limite regnum Francorum vastandum, Thoringiam et reliquos pagos ingrederentur, Dagobertus Mettis urbem veniens, cum consilio pontificum seu et procerum, omnibusque primatibus regni sui consentientibus, Sigibertum filium suum in Austeris regem sublimavit, sedemque Mettis civitatem habere permisit. Chunibertum Coloniae urbis pontificem, et Adalgiselum ducem palatium et regnum gubernandum instituit. Thesaurum quod sufficeret filio tradens, condigne, ut decuit, eum hujus culmine sublimavit, et quodcunque eidem largitus fuerat, singillatim praeceptionibus roborandum decrevit. Deinceps Austrasii eorum studio limitem et regnum Francorum contra Winidos utiliter defensasse noscuntur. LXXXVII Cumque anno 8 Sigibertus regnaret, et Radulfus dux Thoringiae vehementer Sigiberto rebellare disposuisset, jussu Sigiberti omnes leudes Austrasiorum in exercitu gradiendum banniti sunt Sigibertus Rhenum cum exercitu transiens, gentes undique de universis regni sui pagis ultra Rhenum cum ipso adunatae sunt. Primo in loco filium Chrodoaldi, nomine Farum , qui cum Radulfo unitum habebat consilium, exercitus Sigiberti trucidans rupit, ipsumque interfecit: omnem populum hujus Fari qui gladium evasit, captivitati deputant. Omnesque primati et exercitus dextras invicem dantes, ut nullus Radulfo vitam concederet, sed haec promissio non sortitur effectum. Sigibertus deinde Buchoniam cum exercitu transiens, Thoringiam properans. Radulfus haec cernens castrum lignis munitum in quodam monte super Unestrude fluvio in Thoringia construens, exercitum undique, quantum plus potuit, colligens, cum uxore et liberis in hoc castro, ad se defensandum stabilivit: ibique Sigibertus cum exercitu regni sui veniens, castrum undique circumdat exercitus; Radulfus vero intrinsecus ad praelium fortiter praeparatus sedebat. Sed hoc praelium sine consilio initum est. Hoc adolescentia Sigiberti regis patravit, cum alii eodem die vellent procedere ad bellum, et alii in crastino, nec unitum habentes consilium. Grimoaldus et Adalegiselus duces. haec cernentes, Sigiberti periculum zelantes, eum undique sine intermissione custodiunt. Bobo dux Arvernus cum parte exercitus Adalegiseli, et Aenovalaus comes Sogiontensis cum pagensibus suis, et caetera exercitus manus plurima, contra Radulfum ad portam castri protinus pugnandum perrexerunt. Radulfus cum aliquibus ducibus exercitus Sigiberti fiduciam haberet, quod super ipsum non voluissent viribus irruere, de castro per portam prorumpens, super exercitum Sigiberti cum suis irruens, tanta strages a Radulfo cum suis de exercitu Sigiberti fitur, ut mirum fuisset. Magancenses in hoc praelio non fuerunt fideles. Ferturque ibi plurima millia hominum fuisse trucidata gladio. Radulfus patrata victoria in castrum ingreditur. Sigibertus cum suis fidelibus gravi amaritudinis moerore arreptus, super equum sedens, lacrymas oculis prorumpens, plangebat quos perdiderat: et Bobo [Al., Bodo] dux, et Aenovallaus comes, et caeteri nobilium fortissimi pugnatores, seu et plurima manus exercitus Sigiberti regis, qui cum ipsis in congressione certaminis essent aggressi, conspiciente Sigiberto, hoc praelio fuerunt trucidati. Nam et Fredulfus domesticus, qui et amicus Radulfi fuisse dicebatur, hoc praelio occubuit. Sigibertus eadem nocte nec procul ab ipso castro in tentoriis cum suo remansit exercitu. In crastinum videntes quod Radulfo nihil praevaluissent, missis discurrentibus ut Rhenum pacifice iterum transmearent, cum Radulfi convenientia Sigibertus et ejusdem exercitus ad proprias sedes remeant. Radulfus superbia elatus ad modum regis in Thoringia se esse censebat, amicitias cum Winidis firmans, caeterasque gentes, quas vicinas habebat, cultu amicitiae obligabat. In verbis tamen Sigiberto regimen non denegabat, sed in factis fortiter ejusdem resistebat dominationi.